Manchetes

Nosso Parceiro

quinta-feira, 28 de fevereiro de 2013

Missa pela eleição do Papa em latim - ambas as formas



FORMA ORDINÁRIA

PRO ELIGENDO PAPA VEL EPISCOPO

Ant. ad introitum 1 Sam 2, 35
Suscitábo mihi sacerdótem fidélem,
qui iuxta cor meum et ánimam meam fáciet;
et ædificábo ei domum fidélem,
et ambulábit coram me cunctis diébus.

Collecta
Deus, qui, pastor ætérnus,
gregem tuum assídua custódia gubérnas,
eum imménsa tua pietáte concédas Ecclésiæ pastórem,
qui tibi sanctitáte pláceat,
et vígili nobis sollicitúdine prosit.
Per Dóminum.

Super oblata
Tuæ nobis, Dómine, abundántia pietátis indúlgeat,
ut, per sacra múnera quæ tibi reverénter offérimus,
gratum maiestáti tuæ pastórem
Ecclésiæ sanctæ præésse gaudeámus.
Per Christum.

Ant. ad communionem Io 15, 16
Ego elégi vos et pósui vos, ut fructum afferátis,
et fructus vester máneat, dicit Dóminus.

Post communionem
Reféctos, Dómine, Córporis et Sánguinis Unigéniti tui
salubérrimo sacraménto,
nos mirífica tuæ maiestátis grátia
de illíus pastóris concessióne lætíficet,
qui et plebem tuam virtútibus ínstruat,
et fidélium mentes evangélica veritáte perfúndat.
Per Christum.

FORMA EXTRAORDINÁRIA

PRO ELIGENDO SUMMO PONTIFICE
Dicitur Missa de Spiritu Sancto ut supra vel ut sequitur:

Ant. ad Introitum 1 Reg. 2, 35
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem,
qui iuxta cor meum et animam
meam faciet: et aedificabo
ei domum fidelem, et ambulabit
coram Christo meo cunctis diebus.
(T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 131, 1 Memento,
Domine, David: et omnis mansuetudinis
eius.
V. Gloria Patri.

Oratio
Supplici, Domine, humilitate deposcimus:
ut sacrosanctae Romanae Ecclesiae
concedat Pontificem ilium tua
immensa pietas; qui et pio in nos studio
semper tibi placitus, et tuo populo
pro saliibri regimine sit assidue ad gloriam
tui nominis reverendus.
Per Dominum nostrum.

Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli
ad Hebrasos. Hebr. 4, 16; 5, 1-7
Patres: Adeamus cum fiducia ad
thronum gratiae, ut misericordiam
consequamur et gratiam inveniamus in
auxilio opportuno. Omnis namque pontifex
ex hominibus assiimptus, pro hominibus
constitiiitur in iis quae sunt ad
Deum, ut offerat dona et sacrificia pro
peccatis: qui condolere possit iis qui
ignorant et errant: quoniam et ipse
circiimdatus est infirmitate: et propterea
debet, quemadmodum pro populo,
ita etiam et pro semetipso offerre pro
peccatis. Nee quisquam sumit sibi honorem,
sed qui vocatur a Deo, tamquam
Aaron. Sic et Christus non semetipsum
clarificavit, ut pontifex fieret,
sed qui locutus est ad eum: Filius
meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum
et in alio loco dicit: Tu es
sacerdos in aeternum, secundum ordinem
Melchisedech. Qui in diebus carnis
suae preces supplicationesque ad
eum, qui possit ilium salvum facere
a morte, cum clamore valido et lacrimis
offerens, exauditus est pro sua reverentia.

Graduale Levit. 21, 10
Pontifex sacerdos magnus inter fratres
suos, super cuius caput fusum est
unctionis oleum, et cuius manus in
sacerdotio consecratae sunt, vestitusque
est sanctis vestibus: debuit per omnia
fratribus similari. V. Hebr. 2, 17 Ut
misericors fieret, et fidelis pontifex ad
Deum: ut repropitiaret delicta populi.

Alleluia V. Levit. 21, 8
Alleluia, alleluia. Sacerdos
sit sanctus, sicut et ego sanctus
sum, Dominus, qui sanctifico vos.
Alleluia.

Post Septuagesimam, omissis Alleluia et
versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 131, 8-10
Surge, Domine, in requiem tuam: tu
et area sanctificationis tuae. V. Sacerdotes
tui induantur iustitiam, et sancti
tui exsultent. V. Propter David servum
tuum, non avertas faciem Christi tui.

Tempore autem paschali omittitur graduale,
et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Levit. 21, 8 Sacerdos
sit sanctus, sicut et ego sanctus
sum, Dominus, qui sanctifico vos. Alleluia.
V. Ioann. 10, 14 Ego sum pastor
bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt
me meae. Alleluia.

Sequentia sancti Evangelii seciindum
Ioannem. Io. 14, 15-21
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis
suis: Si diligitis me, mandata mea
servate. Et ego rogabo Patrem, et alium
Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum
in aeternum, Spiritum veritatis,
quern mundus non potest accipere,
quia non videt eum, nee scit eum. Vos
autem cognoscetis eum: quia apud vos
manebit, et in vobis erit. Non relinquam
vos orphanos: veniam ad vos.
Adhuc modicum; et mundus me iam
non videt. Vos autem videtis me, quia
ego vivo, et vos vivetis. In illo die vos
cognoscetis quia ego sum in Patre meo,
et vos in me, et ego in vobis. Qui habet
mandata mea, et servat ea: ille
est, qui diligit me. Qui autem diligit
me, diligetur a Patre meo; et ego diligam
eum, et manifestabo ei meipsum.

Ant. ad Offertorium 3 Esdrae 5, 40
Non participentur sancta, donee exsurgat
pontifex in ostensionem et veritatem.
(T. P. Alleluia.)

Secreta
Tuae nobis, Domine, abundantia pietatis
indulgeat: ut per sacra munera,
quae tibi reverenter offerimus,
gratum maiestati tuae Pontificem sanctae
matris Ecclesiae regimini praeesse
gaudeamus. Per Dominum.

Antiphona ad Communionem Exodi 29, 29-30
Veste sancta utetur pontifex, qui fuerit constitutus, et ingredietur
tabernaculum testimonii, ut
ministret in sanctuario. (T. P. Alleluia.)

Postcommunio
Pretiosi Corporis et Sanguinis tui
nos, Domine, sacramento refectos,
mirifica tuae maiestatis gratia de illius
Summi Pontificis concessione laetificet:
qui et plebem tuam virtutibus instruat,
et fidelium mentes spiritualium aromatum
odore perfundat: Qui vivis et
regnas cum Deo Patre in unitate.
blog comments powered by Disqus
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...