Nossos Parceiros

domingo, 18 de abril de 2010

Próprio da Missa do Sagrado Coração de Jesus, em latim

PARA A FORMA ORDINÁRIA

Próprio rezado

clip_image002

Feria VI post dominicam II post Pentecosten

SACRATISSIMI CORDIS IESU

Sollemnitas

Ant. ad introitum Ps 32, 11.19

Cogitatiónes Cordis eius in generatióne et generatiónem,

ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.

 

Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus,

ut qui, dilécti Fílii tui Corde gloriántes,

eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis,

de illo donórum fonte cælésti

supereffluéntem grátiam mereámur accípere.

Per Dóminum.

 

Vel:

Deus, qui nobis in Corde Fílii tui,

nostris vulneráto peccátis,

infinítos dilectiónis thesáuros

misericórditer largíri dignáris,

concéde, quǽsumus,

ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium,

dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium.

Per Dóminum.

 

Dicitur Credo.

 

Super oblata

Réspice, quǽsumus, Dómine,

ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem,

ut quod offérimus sit tibi munus accéptum

et nostrórum expiátio delictórum.

Per Christum.

 

Præfatio: De immensa caritate Christi.

Tonus sollemnis in Sanctus

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,

nos tibi semper et ubíque grátias ágere:

Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:

per Christum Dóminum nostrum.

Qui, mira caritáte, exaltátus in cruce,

pro nobis trádidit semetípsum,

atque de transfíxo látere sánguinem fudit et aquam,

ex quo manárent Ecclésiæ sacraménta,

ut omnes, ad Cor apértum Salvatóris attrácti,

iúgiter haurírent e fóntibus salútis in gáudio.

Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis,

te collaudámus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth ...

 

Ant. ad communionem Io 7, 37-38

Dicit Dóminus:

Si quis sitit, véniat ad me et bibat.

Qui credit in me, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ.

 

Vel: Io 19, 34

Unus mílitum láncea latus eius apéruit,

et contínuo exívit sanguis et aqua.

Post communionem

Sacraméntum caritátis, Dómine,

sancta nos fáciat dilectióne fervére,

qua, ad Fílium tuum semper attrácti,

ipsum in frátribus agnóscere discámus.

Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

 

Próprio cantado (para a Missa cantada ou para executar o Próprio cantado na Missa rezada):

Introitus: Ps. 32, 11.19 et 1 Cogitationes Cordis eius (2m27.7s - 1157 kb)

Graduale: Ps. 24, 8. V. 9 Dulcis et rectus Dominus (2m24.4s - 1131 kb)

Alleluia: Mt. 11, 29 Tollite iugum meum (3m14.1s - 1519 kb)
(ad libitum) Mt. 11, 28 Venite ad me (3m34.5s - 3355 kb)

Offertorium: Ps. 68, 21 Improperium exspectavit (1m40.7s - 789 kb)

Communio: Io. 19, 34 Unus militum (34.5s - 273 kb)
(ad libitum) Ps. 33, 9 Gustate et videte (50.4s - 784 kb)
vel Lc. 15, 10 Dico vobis: Gaudium (35.9s - 563 kb)

---

Para a forma extraordinária, o texto está aqui: http://www.unavoce-ve.it/mr-pent-corjesu=lat.htm

E o canto: http://www.christusrex.org/www2/cantgreg/trid_sacratissimi_cordis_iesu.html

O Kyriale recomendado é o II, Kyrie fons bonitatis.

3 comentários:

  1. Caríssimo Rafael, muito obrigado pelo ordinário da Missa.
    Que Deus, Nosso Senhor derrame sobre vós toda a sorte de graças e bençãos do céu.
    Jean

    ResponderExcluir
  2. Olá...
    Será que vocês não poderiam preparar um artigo sobre a Vigília de Pentecostes (na forma ordinária mesmo), conforme o missal, para ajudar aqueles que desejam preparar essa celebração que logo ocorrerá em nossas paróquias.
    Desde já,
    Muito Obrigado.

    ResponderExcluir
  3. Jean, onde será celebrada a Missa? E o horário? Obrigado!

    ResponderExcluir

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...
Parceiros